• Приглашаем посетить наш сайт
    Соллогуб (sollogub.lit-info.ru)
  • Поиск по творчеству и критике
    Cлово "NUCLEI"


    А Б В Г Д Е Ж З И Й К Л М Н О П Р С Т У Ф Х Ц Ч Ш Щ Э Ю Я
    0-9 A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z
    Поиск  
    1. Слово о явлениях воздушных, от электрической силы происходящих
    Входимость: 2. Размер: 194кб.
    2. Каталог камней и окаменелостей Минерального кабинета Кунсткамеры Академии Наук
    Входимость: 2. Размер: 99кб.

    Примерный текст на первых найденных страницах

    1. Слово о явлениях воздушных, от электрической силы происходящих
    Входимость: 2. Размер: 194кб.
    Часть текста: ОТ МИХАЙЛА ЛОМОНОСОВА   Русский текст Ломоносова Quod olim apud Poetas usu receptum erat, Auditores, ut carmina sua, quo illis major vis atque honos accederet, a Deorum precationibus, sive a laudibus Heroum, qui divinis colebantur honoribus, auspicarentur; id mihi etiam hodierno die dicere incipienti usurpandum esse existimavi. Enim vero ea de re verba facturo, quae cum per se ardua et infinitis difficultatibus perplexa est, tum insuper post exstinctum crudeli funere solertissimum Collegam nostrum solito formidolosior potest videri; ad serenanda ea nubila, quae teterrimum hoc fatum animis vestris forte induxerit, majore fertilitate ingenii, subtiliore acumine judicii, uberiore copia verborum opus est, quam quae a me exspectare potestis. Quam ob rem, ut orationi meae vis et gravitas concilietur, et placidum oboriatur lumen, ad pristinam ipsius rei dignitatem ex tenebris revocandum, utar Herois nomine cujus sola commemoratio gentium et populorum attentionem atque reverentiam excitat. Magni enim Petri res gestae cum per orbem terrarum generis humani ore celebrantur, tum etiam in toto Rossiaci Imperii ambitu publicis deliberationibus auctoritas et privatis colloquiis sanctimonia narratione illarum comparatur. Eone igitur loco tanti Nominis Majestatem non appellabimus venerabundi, ubi non solum oratio mea vi et gravitate indiget, verum etiam ab hac nostra Societate grati animi significatio erga Fundatorem illius jure meritoque requiritur? Inter innumeros enim, eosque magnos magni principis labores, hanc in Patria nostra Musarum sedem, incredibili ac prope divina sapientia Illius instauratam, praecipuam curam fuisse, nullus dubitat, quicunque immensam scientiarum utilitatem, quae in populo optimis rebus instituendo longe lateque diffunditur, certo judicio...
    2. Каталог камней и окаменелостей Минерального кабинета Кунсткамеры Академии Наук
    Входимость: 2. Размер: 99кб.
    Часть текста: convexo-plana, oblonga, longitudine duos pollices excedens; extremitates ejus hinc inde abruptae sunt. 5. Tabula crystallina pellucidissima oblonga, octangula, quatuor circiter digitos longa, et fere tres lata. 6. Lens crystallina circularis, utrinque convexa, duorum fere pollicum in diametro; sed convexitas altera vix non integra abrupta est. 7. Lens crystallina utrinque convexa, pollicaris diametri in cujus meditullio fissurae videntur. 8. Crystallus in formam cordis excisa. 9. Crux crystallina. 10. Crystallus polyedra figurae ovalis, magnitudine ovum columbinum adaequans, in medio impura, cuspis ejus perforata est. Nr. 11. Duae tesserae, quibus in alea luditur, figurae cubicae; puncta earum auro obducta sunt. 12. Crystallus polyedra oblonga, longitudinis sesquipollicaris, cujus peripheria octangula est; in medio ejus fissurae exiguae apparent. 13. Lens crystallina oblonga, cum fissuris, utrinque convexa, minoris convexitatis, medium desinit in acutum, longitudinis sesquipollicaris. 14. Lens crystallina oblonga, satis plana, ejusdem longitudinis ut...