• Приглашаем посетить наш сайт
    Паустовский (paustovskiy-lit.ru)
  • Поиск по творчеству и критике
    Cлово "LEGO"


    А Б В Г Д Е Ж З И Й К Л М Н О П Р С Т У Ф Х Ц Ч Ш Щ Э Ю Я
    0-9 A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z
    Поиск  
    1. Ломоносов М. В. - Эйлеру Л., 5 июля 1748 г.
    Входимость: 1. Размер: 42кб.
    2. Письмо к Леонарду Эйлеру от 5 июля 1748 г.
    Входимость: 1. Размер: 52кб.

    Примерный текст на первых найденных страницах

    1. Ломоносов М. В. - Эйлеру Л., 5 июля 1748 г.
    Входимость: 1. Размер: 42кб.
    Часть текста: confero. Robinsii Artilleriam praestantissimis commentariis a Te instructam magno cum fructu meo evolvo. Caeterum quoniam cognita genuina elateris aëris causa, vim, qua aër in nitro condensatur, facilius detegi posse existimo; idcirco non abs re fore judicavi, tractationi de nitri genesi praemittere theoriam de vi aëris elastica, quam eo jam temporis condidi, ex quo de minimis rerum naturalium serio cogitare incepi, quamque reliquis, quae de qualitatibus corporum particularibus, deque operationibus chymicis concepi, ex asse congruere etiamnum deprehendo. Quamvis autem ea omnia, imo integrum corpuscularis Philosophiae Systema publici juris facere possem; vereor tamen, ne immaturum praecocis ingenii fructum erudito orbi obtrudere videar, si multa nova, pleraque etiam a magnorum virorum placitis passim jam receptis diversa, in diem proferam. Quamobrem necessarium esse duco, primo eorum consilio uti, quorum judicium magnis rebus crebro exercitatum, et auctoritas meritis comparata est. Cum vero in Те, vir humanissime, super haec omnia etiam propensam in me voluntatem Tuam sciam; nullus itaque dubito, quin ea, quae limatissimo judicio Tuo examinanda propono, aequo animo accipias, et ubi ea parum valido pede niti deprehenderis, hallucinationem candide, ut soles, indicare non graveris. Ante omnia vero id in medium producere lubet, quod primo in limine scientiae naturalis sese offert. Principia Chymica, atque adeo omnia, quae per interioris Physices campum late diffunduntur, ad certitudinem reducere conanti quasi murus quidam viam mihi praecludit, illud in genere affirmatum, universim receptum et apud plerosque axiomatis...
    2. Письмо к Леонарду Эйлеру от 5 июля 1748 г.
    Входимость: 1. Размер: 52кб.
    Часть текста: Membro honorario Знаменитейшему и ученейшему мужу Леонарду Эйлеру, заслуженнейшему королевскому профессору и члену славной берлинской Академии наук, а также почетному члену императорской Петербургской Академии наук и Лондонского королевского общества, S. P. D.      Michael Lomonossoff. нижайший привет шлет         Михаил Ломоносов. Quanta laetitia sim affectus, acceptis humanissimis litteris Tuis, facile aestimare potest, quicunque in scientiarum studio versatur, et specimina lucubrationum suarum magnis Viris probari intelligit. Nec minor voluptas hinc quoque mihi accedit, cum sentiam, quanto emolumento meo futura sit Tua, qua per comitatem Tuam frui mihi licet, amicitia. Maximas ago habeoque Tibi gratias, quod non solum consilio Tuo, mihi perquam honorifico, me ad explicandam nitri genesim incitare, verum etiam ansam praebere volueris ad ipsam materiam clarius perspiciendam, in quam quidem elaborandam omnem curam atque operam confero. Robinsii Artilleriam praestantissimis commentariis a Te instructam magno cum fructu meo evolvo. Caeterum quoniam cognita genuina elateris aëris causa, vim, qua aër in nitro condensatur, facilius detegi posse existimo; idcirco non abs re fore judicavi, tractationi de nitri genesi praemittere theoriam de vi aëris elastica, quam eo jam temporis condidi, ex quo de minimis rerum naturalium serio cogitare incepi, quamque reliquis, quae de qualitatibus corporum particularibus, deque operationibus chymicis concepi, ex asse congruere etiamnum deprehendo. Quamvis autem ea omnia imo integrum corpuscularis Philosophiae Systema publici juris facere ...